라틴어 문장 검색

Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:17)
An tibi non placent lautitiae domini mei?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:2)
Has lautitias aequavit ingeniosus cocus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:14)
Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias [suas] ita ut supra lucernas . . . aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 73:8)
Nec enim libido ad illum nec epularum lautitiae nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 14:2)
Deinde ad cenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur, ut ea, quae includere solent cenam, prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:4)
ad taedas Thetidis probante Phoebo et Chiron cecinit minore plectro, nec risit pia turba rusticantem, quamvis saepe senex biformis illic carmen rumperet hinniente cantu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae8)
tuarum, inquam, aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aevi temporum praerogativa non obruat, nec Frontonianae gravitatis, aut ponderis Apuleiani fulmen aequiperem, cui Varrones, vel Atacinus vel Reatinus, 1 Plinii, vel avunculus vel Secundus, compositi in praesentiarum rusticabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 1:3)
quem si domesticis fidei deputata humanitate foveatis, id est, ut debitum glaebae cano-nem non petatur, tantum lucelli praestitum sibi computat (peregrini hominis ut census, sic animus angustus), ac si in patrio solo rusticaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 2:1)
Oneras, consummatissime pontificum, verecundiam meam, multifaria laude cumulando si quid stilo rusticante peraravero.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:1)
venaris, aedificas, rusticarisne?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 10:4)
parce tantum in nobilitatis invidiam rusticari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:2)
in georgica sic rusticans multum, quod nihil rusticus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 6:8)
Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusticamur et mercamur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION